- XYLOBALSAMUM
- XYLOBALSAMUMproprie lignum balsami arboris, seu potius surculi ac sarmenta, quae a balsamo arbore amputabantur, ac, quod impendiô odorata erant: carô quoque vendebantur. Plin. l. 12. c. 25. Et sarmenta quoque in merce sunt. DCC. sestertioamputatio ipsa surculique vaeniêre intra quintum devictae annum. Xylobalsamum vocatur, et coquitur in unguentis etc. quem locum erudite Salmas. explicat ad Solin. p. 582. Uti vero Xylobalsamum de ligno; sic opobalsamum de succo, at de ipsa arbore balsamum dicitur proprie, vide supra, vocibus Balsamum, et Opobalsamum: praeter haec autem et cortex, et pomum vectigalia fuêre, Salmas. ibid. At Xylocinnamomum, Graece ξυλοκιννάμωμον, non lignum cinnamomi est, sed ligneum cinnaniomum et ξυλῶδες. Nempe verum cinnamomum in parvis ac tenuibus surculis cernebatur, sed Xylocinnamomum virgultis erat longioribus ac robustioribus: Uti Xylocasia quoque dicebatur casia crassiori et lignosiori cortice, ἡ ξυλώδης καὶ ξυλική, casia xylica, unde salichab factum, quô huiusmodi casiam Arabes appellant. Fuit tamen et suum Xylocinnamomo pretium, scil. in librds XX. Plin. l. 12. c. 19. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 582. 1054. 1306. alibique passim, ubi et de Xylochia Veter. quod illi idem cum ligno odorato Haud Arabibus hodie dicto: de Xylolybano, virgultis videl. et sarmentis thuris arboris, aliisque huc pertinentibus, inprimis varia de vocis Ξύλου acceptionibus, apud Herbariae Rei Scriptores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.